ADGENICULANDI

ADGENICULANDI
ADGENICULANDI
Confessoribus ritus, apud Tertullian. occurrit de Paenit. c. 9. Presbyteris advolvi, charis Dei adgeniculari; ubi de iis, qui publicam paenitentiam agebant, sermo est, quique ad Ecclesiae fores, ad Sacerdotum pedes sese prosternebant: item ad Confessorum, qui, in tormentis quoque fidem confessi, tamquam Martyres habebantur. Hos enim per Caros Dei intelligi docet Cyprianus Ep. ad Demetr. Deo caros domo privas. Sic prostrationis Epiphanio a populo exhibitae, meminit Hieronym. Pedes deosculans et fimbriam vellens, Ep. ad Pammachium etc. Quae eadem reverentia hodieque in Ceclesia Romana a Patribus vocalibus Dominici, quem sui pro Sancto habent, religiose observatur: Statim enim ac electus est eorum Gener alis, dum suam possessionem capit in sessione sui stalli ad Chorum, omnes pedes eius osculantur, Macer Hierolex. Sed de hac re infra pluribus agetur in vocibus, Genu, Osculum, Pes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”